HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT XXVI: De congregatione Philisthiim contra Israel et pythonum occisione, et suscitatione Samuelis

#III Reg. XXVIII

Factum est eo tempore, congregati sunt ad praelium contra Israel Philisthaei. Et ait Achis ad David. Mecum egredieris in castra tu, et viri tui. Ego custodem te pono capitis mei prae cunctis. Congregavit etiam Saul universum Israel, et venit in Gelboe. Samuel autem mortuus erat. Hoc ideo repetitur hic, ut angustia Saulis ostendatur, in qua plurimum esset ei necessarius Samuel. Vel ut ostendatur Samuel recenter mortuus, qui in proximo erat suscitandus. Tradunt enim, neminem posse suscitari arte pythonica, nisi recenter mortuum, et adhuc integris vitalibus. Timuit itaque Saul, et consuluit Dominum. Qui non respondit ei, neque per somnia, neque per prophetas, id est per discipulos Samuelis, neque per sacerdotes. Hebraeus habet, neque per doctrinam ephod, scilicet in quo erat doctrina et veritas. Et ait Saul servis suis: Quaerite mihi mulierem habentem pythonem. Ipse enim occiderat magos, et ariolos et pythonicos. Unam tradidit Hieronymus reservatam, quia mater erat Abner, quae latens habitabat in Endor, quae civitas est juxta fontem Endor. Pythonem quidam tradunt esse artem suscitandi mortuos quam Pythius adinvenit, quasi dicat: Quaerite mihi mulierem peritam artis illius. Quod congruit Hebraeo in quo legitur mulierem Baladoph. Balad enim interpretatur domina, oph est nomen artis illius. Mutavit itaque Saul habitum suum, et venit ad mulierem nocte cum duobus viris, et ait: Suscita mihi, quem dixero tibi. Quae respondit: Nosti quanta fecerit Saul magis. Quare ergo insidiaris animae meae? Quidam tradunt, Saulem ob hoc eos delevisse, quia praeconizabant David futurum regem. Juravit autem ei Saul, quod propter hanc rem nihil mali pateretur, et dixit ut suscitaret Samuelem. Videns autem mulier virum sanctum, conturbata est, et ait: Quare imposuisti mihi, Tu enim est Saul. Hoc enim ei Samuel indicaverat, ut ait Josephus. Quidam fabulantur, mortuum magice suscitatum a pedibus primo moveri, et surgere nisi quando suscitante rege suscitatur, tunc enim a capite surgit. Alii dicunt prophetam non posse suscitari, nisi rege sciscitante? Tunc indicavit ei Saul, se Saulem esse, et ait: Noli timere. Quid vidisti? Quae respondit. Virum senem, et gloriosum, et amictum pallio sacerdotali. Et intelligens Saul, quod Samuel esset adoravit eum. Et ait anima Samuelis, ut dicit Josephus: Quare inquietasti me? Cui Saul. Coarctor nimis, Philistaei pugnant adversum me, et Dominus non respondit mihi. Obsecro, dic mihi, quid faciam? Qui respondit: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te? Faciet tibi Dominus, sicut locutus est. Tollet regnum de manu tua, et dabit illud David. Cras autem tu, et filii tui mecum eritis, id est in numero mortuorum, sicut ego sum, vel in inferno. De hac suscitatione dicitur a quibusdam quod spiritus malignus apparuit in specie Samuelis, vel phantastice imago ejus ibi apparuit, quae dicta est Samuel. Tradunt quidam quod, Deo permittente, anima ipsius tantum consilii corpore induta apparuit ibi. Alii vero, quod corpus tantum suscitatum est cum spiritu vivifico, anima in loco suo manente, et quiescente. Hoc audiens Saul prostratus est in terram prae timore, nec comederat panem in die illa, et coegit eum mulier, et servi ejus, ut comederet. Cumque comedisset rediit ad castra per noctem. Noluit enim sciri, quod consuluisset pythonissam.